라틴어 문장 검색

Quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen composuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans, addensque veritati complura:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 2:2)
Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 47:3)
"quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:13)
Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:1)
Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 5:2)
Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 4:1)
In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장6)
iam tempora desine longae dinumerare viae visoque adsurgere semper pulvere:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:2)
quod rarius, duodeviginti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:7)
Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 1:1)
Idque cum fecerit duodeviginti diebus,die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:2)
sed non excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장9)
C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:3)
Praelia multa, quibus interfuit, et quorum pars magna erat, longum esset dinumerare.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.124)
Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION