라틴어 문장 검색

Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque super antiquitate eorum memoravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장1)
militibus immunitas servaretur, nisi in iis quae veno exercerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장4)
causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio revalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장3)
Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum principem praescripsisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장2)
his tributa dimittere, alios immunitatibus iuvare;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장7)
et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:3)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
plurimis etiam ciuitatibus et priuatis ueteres immunitates et ius metallorum ac uectigalium adempta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 2:2)
prolataque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera et obsoleta deflabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 1:3)
item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:5)
at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:1)
ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cognomen adiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 1:2)
non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 16:2)
Ex senatus consulto Angliae regni, vel forsitan comitiorum apud Virginienses, decretum est " praefectum nullum provincialem, qui auctoritatem ab rege non traxerit, alteri, regio diplomate donato, imperare posse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.7)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION