라틴어 문장 검색

Non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu, arma cogentes, manipulatim concitato fragore sequitur servorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 8:1)
Praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi diritate pari quod pondus paulo minus habuit species ferrea, quam ille firmarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 4:1)
Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, impendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 2:1)
Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:1)
Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius.
(아풀레이우스, 변명 54:11)
sed dies religiosi dicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 11:1)
' ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 2:3)
Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius uideretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 8장 1:1)
lubricus angvis labilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 843)
quanta in altero diritas, in altero comitas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION