라틴어 문장 검색

nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
Minoribus creatis magistratibus, tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:12)
Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat, inquit, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 9:1)
aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 10:6)
Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere, aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum convenire videtur cum eo quod Ateius Capito in Coniectaneis scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 13:1)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:1)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장15)
Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장5)
Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 54장1)
nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praevenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장7)
in hanc sententiam facta discessio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장18)
quo per discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui moris ob iuventam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장2)
sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION