라틴어 문장 검색

Tum durare solum, et discludere Nerea ponto Coeperit, et rerum paulatim sumere formas, Iamque novum terrae stupeant lucescere solem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:2)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum, Membraque dividere et magnas disponere partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:5)
Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:1)
Ferit aures nostras hoc verbum discludere, ut novum, sed prior Lucretius in quinto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:2)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:3)
Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda est, et, ut in ceteris habenda ratio non sua solum, sed etiam aliorum, sic in domo clari hominis, in quam et hospites multi reeipiendi et admittenda hominum cuiusque modi multitude, adhibenda cura est laxitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 179:1)
eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)
sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)
pervenit, mentem sed non penetravit egenam lucis, et a primis foribus disclusa refugit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3140)
"ipse creavit enim quod, cum discludere possit, non abolet longoque sinit grassarier usu."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1169)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:6)
tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.24)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION