라틴어 문장 검색

THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.
딸 시온아, 네 죄벌은 끝났다. 그분께서 너를 다시는 유배 보내지 않으시리라. 딸 에돔아, 그분께서 너의 죄를 벌하시리라. 너의 죄악을 드러내시리라. 다섯째 애가 (불가타 성경, 애가, 4장22)
Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;
네 안에서 사람들은 계모와 관계하고 달거리로 부정한 여자를 범한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장10)
ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea.
그러자 그들은 그 여자의 치부를 드러내고, 그의 아들딸들을 붙잡아 갔으며, 끝내는 그를 칼로 죽여 버렸다. 이렇듯 그는 벌을 받아 여자들 가운데에서 악명이 높았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장10)
Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
그 여자가 이렇게 드러내 놓고 불륜을 저지르며 제 치부를 드러내자, 내 마음이 그 언니에게서처럼 그 여자에게서도 떠났다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장18)
At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur ?erat enim cooperta ?ut satiarentur decore eius.
그는 베일을 쓰고 있었는데, 그 악인들은 수산나의 아름다움을 보고 즐기려는 속셈으로 베일을 벗기라고 명령하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 13장32)
Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
나는 하느님의 열정을 가지고 여러분을 위하여 열정을 다하고 있습니다. 사실 나는 여러분을 순결한 처녀로 한 남자에게, 곧 그리스도께 바치려고 그분과 약혼시켰습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 11장2)
Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:3)
Erat tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum, et Persae praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 5:1)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
"Tua parens Byrrhaena et convivii, cui te sero desponderas, iam appropinquantis admonet."
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:5)
"Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae sed Psyche virgo vidua domi residens deflet desertam suam solitudinem, aegra corporis, animi saucia, et quamvis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:33)
Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice,
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:6)
"felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:5)
Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION