라틴어 문장 검색

quasi videlicet vim quamdam discretionis ad omnia integre cognoscenda;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:3)
Cognosco igitur manifeste quod amor non consuevit homines discretionis stilo discernere, sed omnes pariter angit in suo, id est, amoris exercitu militare, non excipiens formam, non genus, neque sexum neque sanguinis inaequalitatem distinguens, sed hoc solum discernens, an aliquis sit aptus ad amoris arma ferenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:9)
Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura prohibuit emendari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:5)
Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:1)
Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi materia nobis deficeret copiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:11)
Augmentare consuevit amorem mutatio facta vel facienda locorum, nec non correctiones et verbera, quae a parentibus patiuntur amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:15)
Verberum namque sive sermonis correctio non solum perfectum crescere facit amorem, sed etiam nondum coepto perfectam exsistendi praestat originem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:16)
Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:3)
Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat vel non deceat, caligamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:12)
At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:5)
Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:14)
fides, intentio, discretio, patientia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:3)
Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:6)
Iam nunc de discretione videamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:36)
Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION