라틴어 문장 검색

nodus, qui sublevat ensem, album puniceo pectus discriminat ostro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:38)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
hunc esse ferebat incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia longe utraque perpetuo discriminat aequora tractu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:119)
Phrixeus roseo producat fertile cornu ver Aries, pingues nec grandine tundat olivas Scorpius;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:238)
Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:17)
Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περι` ἀρχων͂ν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:10)
Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum quod nondum quisquam servitio vel libertate discriminabatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 26:1)
Et rursus e regione Scorpius ita divisus est, ut deo esset utrique communis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:1)
Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 25:1)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae, Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:14)
Non tigris catulis citata raptis, Non dipsas medio perusta sole, Nec sic scorpios inprobus timetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV4)
Quam non sensuro dare quadringenta caballo, Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV9)
unde ait de Pallante lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 43)
discriminat id est dividit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1441)

SEARCH

MENU NAVIGATION