라틴어 문장 검색

"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
quod duplex tricatura diffibulans, superna non deserens, terrae non dedignabatur osculo arridere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:3)
Plerisque etenim forinseca dealbationis laude arrident, quos interna mentis subsannatione derident, plerosque exterius plausibiliter applaudendo collaudant, quos interius contradictoria derisione defraudant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:25)
In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:5)
Sertum vero materialiter ex liliis decussatae insertionis connubio fibulatis, sui capitis arriserat ornamentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:7)
Auribus arrisit per quem fit caetera cordis Saxea durities, mentisque liquescere durae Cogitur asperitas, propriumque fugare rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:5)
«Si Christianorum prosperitati congaudetis, et saluti arridetis, cur Christianis civibus, videlicet urbis Laodiceae injuste vim intulistis, turres eorum cepistis, custodes trucidastis, et adhuc urbem obsidione vastastis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:2)
Et iterum, Disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:13)
Disce, sed assidue;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:17)
Scientia in iuditio necessaria est, Salomone testante qui ait, "Ante iuditiumpara iustitiam, et antequam loquaris disce."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:15)
Disce, sed assidue:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:2)
Suspiciosus tamen et munitus suopte ingenio fuit, et subamarum arridens, blandiensque interdum, ut noceat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 5:1)
Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:2)
Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:2)
Dulcius arrident seria picta iocis.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION