라틴어 문장 검색

Et similiter est de forma ordinis esse et vitae, quae in caelesti circulo est necessaria et immutabilis, hoc est inalterabilis, in rebus vero generatis propter mutabilitatem esse ipsarum est recepta contingenter et mutabiliter.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:11)
per accidens autem, quia cum haec forma effluat a causa neccessaria et immutabili, accidit ei habere esse in rebus contingentibus et mutabilibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:19)
Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:8)
Non sit ergo confusa operatio, quorum dispar substantia est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:15)
Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:21)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 1:1)
Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 61:1)
Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 5:1)
Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 11:2)
unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 11:3)
Et dispar est tractuum diversorum ingenium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:2)
Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique (licet dignitate dispari) non ignoramus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 88:1)
eo vigore, licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie cura quaerebat sollicita scutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 8:2)
Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant.
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION