라틴어 문장 검색

sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal finxerat auriculasque suo spoliarat honore, dux populi peccantis adest de monte corusci luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo incisas digito caeca ad tentoria defert, sed cadit in faciem plebs non visura profundae legis in effigie scriptum per enigmata Christum, infelix, quae luce oculos praestricta paventes texerit et presso faciem velarit amictu!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3106)
Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni per somnum visae portendunt dispare forma uberis atque famis duo per septennia tempus instare;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Somnium Pharaonis1)
dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim, et qui recta itidem condens induxerit, ambos autumat esse Deos natura dispare summos.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 18)
aut unus Deus est, rerum cui summa potestas, aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa, porro nihil summum nisi plenis viribus unum, distantes quoniam, proprium dum quisque revulso vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt, ius varium non est plenum, quia non habet alter quidquid dispar habet;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 110)
sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1112)
hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)
Taenariis hic celsus equis, quam dispare coetu Cyllarus ignaro generarat Castore prolem, quassat humum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권93)
Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:16)
Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae uisionis reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:13)
" Quo dicto statim disparuerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION