라틴어 문장 검색

Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:1)
palla imos ferit alba pedes vittataque fronte cassis et in summo laurus Peneia cono.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 411:1)
vox omnes super una tubas, qua conus et enses, qua trepidis auriga rotis nocturnaque muris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 57:1)
conclamant Minyae, latera utraque quippe dissiluisse putant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 721:1)
ora sub excelso iamdudum vertice coni saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 632:1)
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atqueZethi dissiluit, donec suspecta seueroconticuit lyra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1820)
Postremo duo de concursu corpora lata si cita dissiliant, nempe aer omne necessest, inter corpora quod fiat, possidat inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:8)
quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, tum putat id fieri quia se condenseat aer, errat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:11)
transit enim fulmen caeli per saepta domorum clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:5)
nam cita saepe obvia conflixere, fit ut diversa repente dissiliant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:3)
paucula quae porro magnum per inane vagantur, cetera dissiliunt longe longeque recursant in magnis intervallis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:8)
Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:1)
et cur terra queat lunam spoliare vicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus vel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:4)
[menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:6)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION