라틴어 문장 검색

minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:6)
quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:1)
Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장4)
Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장2)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION