라틴어 문장 검색

Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:4)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:2)
Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:7)
Et praecipit eis quod simile sibi viderent in natura et pietatem colere et iustitiam diligere, quod "hoc" ad se sumant post nexus terreni dissolutionem, intelligens "hoc" de hominibus piis, quorum immortalis et intellectus et post mortem sidereas sedes accipiens, sicut a semente siderum in generationem descendit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:5)
Interdum tamen modulator compatitur organo suo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:13)
hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:2)
Negare tamen non possumus quod compatiatur corpori suo;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:1)
Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:9)
Siquidem ad negligentiam patris refertur dissolutio filiorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:5)
non utique aliqua sui dissolutione, sed merito moritur Deo, quia vivit peccato.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:16)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION