라틴어 문장 검색

Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:5)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)
Femineum lucet sic per bombycina corpus, Calculus in nitida sic numeratur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII3)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)
Splendida ne madidi violent bombycina crines, Figat acus tortas sustineatque comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIV Acus aurea1)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
laxumque caput conpage soluta oscitat hesternum dissutis undique malis?
(페르시우스, 풍자, satire 334)
illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권233)

SEARCH

MENU NAVIGATION