- 문장 검색

라틴어 문장 검색

In vesica vero non tuto vel hi conquiruntur vel adtrahuntur, quoniam ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem matu-rant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장74)
siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipit, remotis medicaminibus ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장111)
Nihil tamen peius est distentione nervorum et ante diem nonum vomitu bilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장153)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장10)
sequiturque nervorum distentio et ingens periculum mortis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장21)
nam distentio nervorum vel cancer sequitur, vel certe, ut mitissime agatur, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장19)
Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장5)
et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장9)
Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:1)
Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:4)
aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 7:6)
is enim [febre adiecta] neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:1)
Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:3)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION