라틴어 문장 검색

4. Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque yrsutum et yspidum quod propter sui rudem asperitatem mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare[s le]ctor.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 129:1)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)
cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 126)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION