라틴어 문장 검색

4. Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque yrsutum et yspidum quod propter sui rudem asperitatem mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare[s le]ctor.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 129:1)
Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, virginum puerorumque dilectus habebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 9:2)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)
cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 126)
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt et spissae nemorum comae fingent Aeolio carmine nobilem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 32)
sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 144)
ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:11)
infima valle praefluit Tiberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 461:5)
duo cingunt flumina, Clausal a latere urbis quod in orientem patet praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 382:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION