라틴어 문장 검색

praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:1)
Quia temeti nihil allatum intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 616)
verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3116)

SEARCH

MENU NAVIGATION