라틴어 문장 검색

Nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo animadversi globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset (quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 140:4)
nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset - quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 140:4)
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:9)
Natura plena est verbis amoris, sed quomodo valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu apparentiae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:4)
Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animi corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:4)
Nunc nostri amores mores consuetudines, [iocus ludus sermo suavisaviatio] compressiones artae amantum corporum, teneris labellis molles morsiunculae, [nostrorum orgiorum - iunculae] papillarum horridularum oppressiunculae, harunc voluptatum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit, nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 199)

SEARCH

MENU NAVIGATION