라틴어 문장 검색

Quod autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 82:8)
quod autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 82:8)
liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:2)
si vitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suavissimus pastus animorum, alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:6)
Tres ubi Luciferos veniens praerniserit Eos, tempora nocturnis aequa diurna feres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권560)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos vis canere et contracta sequi vestigia vatum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 246)
et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 539:1)
Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:4)
nam non minus de hac re quam de externis divinis Deo offerre proposuit, quin etiam dimidiam partem servitii mentis et corporis, in quantum infirmitas et possibilitas atque suppetentia permitteret, diurno scilicet ac nocturno tempore, suapte totisque viribus se redditurum Deo spopondit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:3)
Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 9:1)
Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:3)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
et bene nocturna illi et diurna officia dat, ne dulci somno capiatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1863)
coniugium falsa poterat differre Minerva, nocturno solvens texta diurna dolo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 94)

SEARCH

MENU NAVIGATION