라틴어 문장 검색

Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:2)
Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo [0462C] vase praefulgeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:4)
Si ergo potius est divinitatis quamhumanitatis, vehementer timendum est ne forte divinitas in nobis non sit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:44)
Si ergo potius est divinitatis quam humanitatis, valde timendumest ne forte divinitas in nobis non sit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 16:6)
est enim forma ordinis esse et vitae, imaginem habens virtutum caelestis circuli, sicut etiam dicimus aliquando, quod aliqua non vere sunt entia neque non entia, sed sunt aliqud entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 1:2)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta quae proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:6)
quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa diuinitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:7)
Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:10)
ens autem aeternum nullum sequitur in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:4)
ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:7)
aliter enim primum ens non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:11)
mundus est effectus primi entis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:5)
quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 22:4)
ens aeternum, et secundum suam substantiam, et secundum omnem suam dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, et cui nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, facit effectum suum immediatum sibi coaeternum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION