라틴어 문장 검색

et Dionysium intentasse poetae mortem, cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos, laudantibus cunctis, solus audiret immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:2)
Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:1)
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:1)
Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 13:1)
Sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 5:1)
Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 32:2)
Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrarias ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 5:1)
respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:14)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
"In verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:7)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
"Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:5)
sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa:
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION