라틴어 문장 검색

iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].5)
accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장28)
Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장4)
transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장2)
Gallus Asinius Gyaro aut Donusa claudendum censeret, id quoque aspernatus est, egenam aquae utramque insulam referens dandosque vitae usus cui vita concederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장2)
Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 4:1)
Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam;
(세네카, 행복론, Liber V 52:1)
parva quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus, sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, et finem pietas contigit illa suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 819)
quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:3)
Concede mortem, Si recusares, darem, rudis est tyrannus morte qui poenam exigit.
(세네카, 아가멤논 18:7)
quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni iucunditate et gravitate explicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 57:1)
Quicquid dederis, satis erit, Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.4)
Huic ego (nam vires animus dabat) adspice, dixi, quantum concedant nostro tua cornua ferro!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:3)
Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말11)
Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION