라틴어 문장 검색

Spem vestram praestate deis fortunaque tantos Det nobis animos, quantos fugientibus hostem Caussa dabat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:25)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장31)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:6)
Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 6:6)
quo vitam dedit aeternam quia occurrebat, sed praestitit inmortalitatem, dicit hanc aeternam esse causam doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8791)
pelagoque volans da vela patenti simplici generi carminis praesta favorem, ut 'vela' favorem accipiamus, 'patens pelagus' carminis facilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 411)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 19:2)
quicquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.38)
donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 365:1)
auctaque ea invidia est ad plebem quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 664:1)
et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
Largiri, praestare, breves extendere census, Et dare quae faciles vix tribuere dei, Nunc licet et fas est.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III4)
bene autem excusat Aeneam 'pium' dicendo, cum ei et gemitus dat, et ostendit solacia dolenti velle praestare, et probat religiosum, cum deorum praeceptis paret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3933)
si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION