라틴어 문장 검색

Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem non modo usu, sed etiam studio discendi et docendi essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in gerendo probabiles, in disserendo rudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 21:1)
cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:2)
At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:7)
in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:2)
Mutuo ista fiunt, et homines, dum docent, discunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 8:6)
" Idem," inquit, " et docenti et discenti debet esse propositum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:2)
ego autem, infelicis conscientiae mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi, utpote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est, qui miser, ante compulsus docere quam discere et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tamquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:2)
Praelata autem regimini monasterii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari uita per omnia, prout a doctis uiris discere poterat, ordinare curabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:4)
Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:11)
deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 11:1)
Loquere ergo secure et cum amico omnes curas tuas cogitationes que commisce, ut vel discas aliquid vel doceas, des et accipias, profundas et haurias. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:8)
discat non videri doctus, sed esse quærat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:8)
Namque maius minore maius est et minus maiore minus est, et utraque non eisdem vocabulis, quemadmodum secundum aequalitatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet vel docentis vel caedentis vel vapulantis vel quaecunque ad aliquid relata aliter denominatis contrariis comparantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 2:2)
Disce, quod doceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:2)
Procul sit aetas lasciva puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, peius doceant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION