라틴어 문장 검색

et quisque cum impraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata varietate quaerebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 7:2)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem:
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:5)
Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:4)
Sic simulatores uariant cum tempore mores.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:19)
sic mitis in antro Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:149)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
saltandi dociles aurigarumque periti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:203)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
non tibi tradidimus dociles servire Sabaeos, Armeniae dominum non te praefecimus orae, nec damus Assyriam, tenuit quam femina, gentem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:170)
suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장2)
Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati locum reperiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장8)
Dion autem praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in eis ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat, magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
atque hic tam docilis ad cetera natare nesciit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:4)
Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION