라틴어 문장 검색

nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:1)
isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem convertitur humus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:3)
Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:1)
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:1)
Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:3)
Vallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:1)
quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:2)
"Istud quidem contingere potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:1)
Sed non est dupondii et dodrantis altitudo, quae istud efficere possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 8:1)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)
ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:3)
Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:5)
Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,exstent earum cacumina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:5)
Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION