라틴어 문장 검색

et postquam Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum, saevitiam, superbiam, spes eius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장8)
ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam tenebris abscessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장7)
agere enim fortius iam et audentius volo, si illud ante praedixero, mutari cum temporibus formas quoque et genera dicendi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:1)
eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장2)
Post Muciani orationem ceteri audentius circumsistere, hortari, responsa vatum et siderum motus referre.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장1)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
Imminet e celsis audentius improba muris virgo nec ablatam sequitur quaeritve sororerm.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 714:1)
Audenter loquor:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:7)
Audentius diliges 1 sodalem fratris tui:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:15)
an dolenter iam 'miserae', quae in hoc consilio filii periclitatur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2142)
et cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:2)
sed (quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 7:1)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
Haec me Regulus dolenter tulisse credebat, ideoque etiam cum recitaret librum non adhibuerat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 4:1)
Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et graviter:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION