라틴어 문장 검색

Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose deformes et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 2:1)
laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:5)
"Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore, tumescerem."
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:21)
Volebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:22)
qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:2)
Ille etiam caecos inflare tumultus Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 2:1)
primo seminatores litium qui curias tumescere faciunt, populum tabescere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:5)
Inpactus pici, uulgo solet utpote dici, Omne retorquetur, quodcumque dolare uidetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:8)
Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
(불가타 성경, 호세아서, 6장5)
Postquam obsitus aevo semivir excelsam rerum sublatus in arcem, quod nec vota pati nec fingere somnia possent, vidit sub pedibus leges subiectaque colla nobilium tantumque sibi permittere fata, qui nihil optasset plus libertate mereri, iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt serviles animi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:97)
hinc animo frustra tumuistis inani?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:144)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
cum languida cessant flumina, tum Nilus mutato iure tumescit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus12)
quemque utero inclusum Mariae mox numine viso virginei tumuere sinus, innuptaque mater arcano stupuit compleri viscera partu auctorem paritura suum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore2)
sollers lusit hiems, imperfectoque rigore nobilior vivis gemma tumescit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIII)2)

SEARCH

MENU NAVIGATION