라틴어 문장 검색

quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa inventa, 'duellum' appellamus. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:7)
Duo igitur formalia duelli apparent:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:11)
Hanc veritatem etiam Gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:21)
quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et iustitie dicendum esset;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:7)
Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:13)
Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:14)
In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:16)
Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Livius narrat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:22)
Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane rei scriptores testificari conantur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:3)
Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:4)
Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisivit Imperium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:8)
Belli initio, Franklinius, pacem, quam duellum malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.16)
Is, tremebundorum numero olim habitus, pacem duello commutavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.91)
Fabula, qua Paridis propter narratur amoremGraecia barbariae lento conlisa duello,stultorum regum et populorum continet aestum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 024)
Nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestasterrarumque situs et flumina dicere et arcesmontibus impositas et barbara regna tuisqueauspiciis totum confecta duella per orbem,claustraque custodem pacis cohibentia Ianum et formidatam Parthis te principe Romam,si, quantum cuperem, possem quoque;
(호라티우스의 두번째 편지, 1106)

SEARCH

MENU NAVIGATION