라틴어 문장 검색

auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:4)
nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:5)
quis ullos homines beatiores vidit, quis Venerem auspicatiorem?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 458)
Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo processit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt, auspicatique et egisse eodem die dicuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 7:2)
Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa veste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 13:1)
Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 7:1)
Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 134)
erant tamen templa in quibus auspicato et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum sacra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4464)
ostendit enim Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26226)
et 'auspiciis' ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3402)
et orationem auspicato concludit dicendo 'ore favete omnes et cingite tempora ramis'. exul extra solum suum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 518)
capillor autem dicitur cum auspicato arbor capitur et consecratur Iovi Fulguri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4233)
"Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:2)
"itane vero, ego non iustus, qui et consul rogavi et augur et auspicato?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:1)
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION