라틴어 문장 검색

Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδησ versus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 4:1)
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros Inde solebat edax, quas uellet, ducere predas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:3)
non illum constrinxit hiems, non Sirius axis, aetatis spatium non tenuavit edax.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)3)
Post haec diductis malis educito linguam, totumque os etpalatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine tinctas in gulam demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus infundito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 7:1)
qui sunt verentes plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi, multi cibi edaces, verum in eo conficiendo lenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 14:2)
Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:1)
aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:3)
Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:4)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:5)
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:1)
quam cervos ubi non Umbro venator edaci, non penna petit, haerentes sed cornibus altis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 440:1)
Aspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi,ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,quam non adstricto percurrat pulpita socco;
(호라티우스의 두번째 편지, 174)
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasusillis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quamintegrum edax dominus consumeret.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장52)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)

SEARCH

MENU NAVIGATION