라틴어 문장 검색

Ibi tertio condempnata est heresis Feliciana, quam dampnationem per auctoritatem sanctorum patrum in libro conscripserunt, quem librum omnes sacerdotes manibus propriis subscripserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:4)
De hac partitione et testamentum factum et iureiurando ab optimatibus Francorum confirmatum, et constitutiones pacis conservandae causa factae, atque haec omnia litteris mandata sunt et Leoni papae, ut his sua manu subscriberet, per Einhardum missa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:2)
Quibus pontifex lectis et adsensum praebuit et propria manu subscripsit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:3)
igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est;
(아풀레이우스, 변명 2:1)
et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur.
(아풀레이우스, 변명 77:6)
neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse;
(아풀레이우스, 변명 85:13)
sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, quin saepe scripsit, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet;
(아풀레이우스, 플로리다 7:2)
"Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emcrendis edicit in vulgus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:5)
"Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:42)
"nil ergo superest, quam tuo praeconio praemium investigationis publicitus edicere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:47)
Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venus-tum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:7)
Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant, ita ut scribantur quae dicimus, et a nobis subscripta eis Punice interpretetur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:2)
Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:1)
et petitum ut totum scriptum subscriberetur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:6)
Dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION