라틴어 문장 검색

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso, sed quasi de domini funere rapta sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 714)
edita de nihilo crescunt, nihilumque futura aut titubant morbis aut tempore victa senescunt, nec natura caret vitio, cui terminus instat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2347)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Sed ne tu mihi comparare temptes, quos multo minor ipse plus adoro, Paulinum Ampeliumque Symmachumque, Messalam ingenii satis profundi et nulli modo Martium secundum, dicendi arte nova parem vetustis Petrum et cum loquitur nimis stupendum, vel quem municipalibus poetis praeponit bene vilicum senatus, nostrum aut quos retinet solum disertos, dulcem Anthedion et mihi magistri Musas sat venerabiles Hoeni, acrem Lampridium, catum Leonem praestantemque tuba Severianum et sic scribere non minus valentem, Marcus Quintilianus ut solebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem50)

SEARCH

MENU NAVIGATION