라틴어 문장 검색

INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξουσ ὑποθέσεισ appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se deiciebat, vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 2:1)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
"non me latet, inclite rector, quod tua pro Latio victricia castra laborant nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:66)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)
Iam post edomitas Alpes defensaque regna Hesperiae merita complexus sede parentem auctior adiecto fulgebat sidere mundus, iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis et rerum commissus apex, tibi credita fratrum utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:1)
caelata metallo classis ut auratum sulcaret remige fluctum, ut Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton edomitis veheretur aquis et in aere trementem succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes, ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam praeberet fera colla iugo, vi captus et armis, non Bocchi Syllaeque dolis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:162)
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit, transcurrens egit Stilicho totidemque diebus edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:104)
Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:3)
ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 5:2)
Quae omnia invicta quadam animi vi facillime edomuit, inimicosque fateri tandem coegit, omnia quae acciderant, nec ab ullo, Deo optimo maximo excepto, provideri, nec si provisa essent, prohiberi poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.38)
Cum iram animosque ratio edomuerat, tandem usu compertum, Washingtonii, isto de foedere, consilium, praeter spem Americanis multum profuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.84)
at, prudentia, et consilium, temeritatem insitam semper edomuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.28)
Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:3)
sed tenuit partes Apuliae, et edomita omni montis Gargani multitudine in eodem tractu civitates plurimas condidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 93)
est et alia expositio, ut 'recto flumine' edomito, frenato et in tranquillitatem redacto intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 575)

SEARCH

MENU NAVIGATION