-
Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:6)
-
Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 40:2)
-
Et infortunio quodam galeae pravae quam Parkerus portabat, primo cursu in ore percussus est, ita ut lingua eius gutturi fere affigeretur, unde subito in ipso loco animam efflavit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:3)
-
Ita ut generalis invaluerit opinio utrunque sublatum fuisse, etsi veritas fere semper quosdam igniculos habeat, qui passim volant donec tempore suo manifestetur et emicet, quod etiam in hoc negotio contigit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:10)
-
Quamobrem altiores contemplationes si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatae sunt et extinctae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:39)
-
30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concavi in quo flamma movere possit et ludere;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 170:1)
-
Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:4)
-
Emicat et subito uibratus lumine Phoebus
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 9:1)
-
Mulierculae aiunt ex pravo quodam odore quem aliquis ab ore efflat se noscere hominem febricitare Targa idque recte.
- (켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).473)
-
pudor emicat una formosusque rigor vultusque auctura verendos canities festina venit.
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:208)
-
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno vinceret;
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:221)
-
valuit pro vulnere terror implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem integer et sola formidine saucius efflat.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:262)
-
si quisquam vultu praesentia damnet liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis emicat ad nutum stricto mucrone minister.
- (클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:112)
-
scrutari si vera velis, fera nuntia Martis ora sub Augusti casurum prodidit hostem, utque manus utero virides patuere retecto, Romula post ruptas virtus sic emicat Alpes.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:87)
-
mentem suspensa silentia librant, donec pulvereo sub turbine sideris instar emicuit Stilichonis apex et cognita fulsit canities.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:172)