라틴어 문장 검색

His Propositionibus manuducimur ad analogiam inter vires centripetas & corpora centralia, ad quae vires illae dirigi solent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:1)
Porrò cum diameter Capillitii Cometarum rarò superet 8' vel 12', diameter verò Nuclei seu stellae centralis sit quasi decima vel fortè decima quinta pars diametri capillitii, patet Stellas hasce ut plurimum ejusdem esse apparentis magnitudinis cum Planetis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:14)
tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:1)
quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:7)
"nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis - hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권365)

SEARCH

MENU NAVIGATION