라틴어 문장 검색

forte per effusas inflata Superbia turmas effreni volitabat equo, quem pelle leonis texerat et validos villis oneraverat armos, quo se fulta iubis iactantius illa ferinis inferret tumido despectans agmina fastu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 145)
Talis Hyperboreo septem subiecta trioni gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro et pecudum fulvis velatur corpora saetis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:13)
turba tristis in comptae comas Iliades adsunt, quas super celso gradu effrena Phoebas entheas laurus quatit.
(세네카, 아가멤논 11:4)
Excessit, abiit, currus effreno impetu cffugit aciem, tuta iam cpperiar meos hostes et ultro vulneri opponam caput.
(세네카, 아가멤논 17:12)
Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:1)
ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis invita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe virginem . nunc primum soceris, sponse, volentibus.
(세네카, 메데아 2:12)
Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, animos coerce, dignam ob hoc vita reor quod esse temet autumas dignam nece.
(세네카, 파이드라 4:1)
obstat genitorque roganti nutritorque ingens et cruda exordia magnae indolis, effrenae tumidum velut igne iuventae si quis equum primis submittere temptet habenis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권116)
nec saltem teneris ostrum puerile lacertis exuit albentique umeros induxit amictu, quem non corrupit pubes effrena novaeque libertas properata togae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii22)
omnia namque animo complexus et omnibus auctor qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat Aoniis vincire modis seu voce soluta spargere et effreno nimbos aequare profatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum36)
"alio curarum agitante tumultu non equidem effreno iuvenis clamore profani dictorumque metu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권245)
effrenae dextra laevaque secuntur lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres, post exsultantes spolia armentalia portant seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권297)
"quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris - nil equidem crudele minor - , sit mite bonumque numen, et effreni laxentur in otia mores, reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra ius erit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권8)
frenos ut detrahant equis imperat et ipse princeps calcaribus subditis evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 364:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION