라틴어 문장 검색

Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:14)
et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 5:1)
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:1)
Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 6:1)
Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 4:2)
Securus nullum resalutas, despicis omnes, Nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIII3)
Nunc utrumque suo resalutat nomine.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI2)
Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVII2)
Non resalutantis video nocturnus amicos, Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX3)
"Et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:10)
quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 5:5)
Ingemescere non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus ne mulieri quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:4)
nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION