라틴어 문장 검색

His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
Accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis - nihil volo elatius de modestissimo viro dicere - parem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 3:1)
nec enim caelo lex carnea fluxit, quam tu carne colis, sed Christo feta meamque spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae prima fides, nostrisque Pater promiserat olim perspiciendum oculis et legis voce probandum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3119)
dignusne videtur qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3319)
"utque homini atque Deo medius intervenit Iesus, qui sociat mortale Patri, ne carnea distent Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque, sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu, spiritus unimodis texat conpagibus unus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1217)
"Vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno," haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque adversa prehensis congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:10)
namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 355:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION