라틴어 문장 검색

Tanti itaque viri instructus exemplo, si qua forte per errorem proferam, nulla in his per contemptionem defendam, aut per elationem praesumam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:38)
Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, judiciis ac testibus eam fulciendo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:9)
Nec mirum, cum venerint indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice, quo sedem suam posuit, qui per elationem Altissimo similis esse concupivit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:3)
Cuius si aspernaris potentiam, innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:5)
ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione amore frustrare aliumque postulantem admittere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 13:5)
Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:5)
Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
Quis ergo mulierum amator suam sciret cupidinem moderari, si in viris tanto sapientiae dogmate fultis pro mulierum amore sapientia suum non novit officium nec modum potuit luxuriando servare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:7)
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:3)
Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens, quaerebam si forte possent Scripturarum auctoritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:13)
Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:33)
Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:1)
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:24)
Tertio, quod servatae a se legis divino testimonio fulciantur, ut factorum suorum incertum supremo judicio non vereantur eventum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:5)
Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION