라틴어 문장 검색

Ipse tamen cum magna elatione, clangentibus signis, occurrenti clero cum ewangeliis et turribulis, aecclesias adiit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:11)
Karolus rex Galliae regnum quondam Lotharii cum elatione magna invasit, Aquisgrani palatium consedit, affirmans se totum regnum absque ullius gratia in proprietatem usurpare velle, quod postea, viris intercurrentibus strenuis, emollitum est et in pace dispositum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:2)
Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui ipsius aut scandalo priorum temporum et personarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:15)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)
Stilo equidem tragico tunc uti videmur, quando cum gravitate sententie tam superbia carminum quam constructionis elatio et excellentia vocabulorum concordat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 50:2)
"alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:29)
Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:3)
at illi dicunt πάθοσ. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur [nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur]. omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi ἡδονήν appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:3)
Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:1)
Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:1)
parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:1)
sine ratione animi elationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:4)
illud iam supra diximus, contractionem animi recte fieri numquam posse, elationem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:1)
) 319 25 (gestire, laetari) 392 22 voluptatis partes 369 8 370 21371 6 *χαρά (Stoicorum εὐπάθεια) est gaudium 367 21 395 23 (docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus), Epicuri χαρά = laetitia mentis 338 25 efferri (ἐπαίρεσθαι ἡδονῆ), elatio 328 28 329 16 367 24 368 15 378 15 379 21 395 18. 25 411 13 412 2.14. 19 - se efferre 396 13, (de iactatione) 371 5 *εἱμαρμένη 436 12 eloquentia 249 13 281 9 ἐνδελέχεια 246 16 v. notio ἐνδελέχεια (rectius ἐντελέχεια) 229 1 *ἐπιθυμία a) Epicuri cupiditatum genera 446 1524 b) cupiditas ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.75)

SEARCH

MENU NAVIGATION