라틴어 문장 검색

secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:2)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:3)
adeo ut si elongata fuerint a terra tali distantia ut virtus terrae in ea agere non possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:8)
75. Premissis quoque rationibus consonanter dicit Philosophus in primo De Celo quod celum "tanto habet honorabiliorem materiam istis inferioribus, quanto magis elongatum est ab hiis que hic". 76.
(단테 알리기에리, Epistolae 121:1)
et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:5)
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:2)
52. Si quis fuerit disseisitus vel elongatus per nos sine legali judicio parium suorum, de terris, castellis, libertatibus, vel jure suo, statim ea ei restituemus;
(Magna Carta 54:1)
De omnibus autem illis de quibus aliquis disseisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel per Ricardum regem fratrem nostrum, que in manu nostra habemus, vel que alii tenent, que nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum;
(Magna Carta 54:3)
56. Si nos disseisivimus vel elongavimus Walenses de terris vel libertatibus vel rebus aliis, sine legali judicio parium suorum, in Anglia vel in Wallia, eis statim reddantur;
(Magna Carta 58:1)
57. De omnibus autem illis de quibus aliquis Walensium disseisitus fuerit vel elongatus, sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel Ricardum regem fratrem nostrum, que nos in manu nostra habemus, vel que alii tenent que nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum, illis exceptis de quibus placitum motum fuit vel inquisicio facta per preceptum nostrum ante suscepcionem crucis nostre;
(Magna Carta 59:1)
Et secutus est filius Regis cervum et elongatus est a sociis suis et non potuit redire ad socios, quoniam erraverat in nemore.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:11)
Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION