라틴어 문장 검색

At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Ennius eloquitur, Marcusque silet;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:16)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:6)
Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:3)
Dehinc solemniter a rege Baldewino et ab omni Ecclesia Pascha Domini celebrato, ammiraldus, id est princeps Ascalonis, nescio spiritu timoris tactus an amoris divini, dominum regem per secretarios coepit appellare, et cum eo agere de urbis traditione, donec Jerusalem idem ammiraldus, fide data et accepta, ad regem intravit, omnia ei elocutus, sicut in corde et animo devoverat de urbis traditione, et ipsius regis et suorum intromissione, de fidelitatis devotione erga regem et suos habenda.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:5)
Edissere mihi, pater karissime, veram nobilitatis deffinitionem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:12)
Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:20)
et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 185:5)
Et quoniam longum est narrare omnia quae cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 9:1)
id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes:
(아풀레이우스, 플로리다 12:15)
Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui?
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:5)
Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquor;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION