라틴어 문장 검색

aqua eluctabitur omnis scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:9)
igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:3)
magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:5)
per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens, quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante prae-fato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus, stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et conplectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 2:1)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris24)
tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 342:1)
Cum tuo filio perpotavi modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION