라틴어 문장 검색

Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 26:1)
ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 10:1)
"cedamus patria, vivant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta, quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III9)
atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:8)
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:1)
Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:8)
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluvie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet, inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.11)
Viro non vel obrigescere satius est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:10)
ipse deus solitus stabulis expellere uaccas et miscere nouo docuisse coagula lacte, lacteus et mixtis obriguisse liquor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION