-
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
-
Veneris in thalamos ducunt omnes vie;
- (ARCHIPOETA, X35)
-
Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:2)
-
Quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri evaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 7:1)
-
Tertius, ut inferioris conditionis homines qui Richardo adhaeserant (ne forte novis motibus materiam praeberet) remissionem generalem, qualis in fine comitiorum a rege emanare solet, consequerentur, haud immemor quantum regi periculi immineat a subditis suis, cum maxima pars eorum sibi conscia sit periculum sibi imminere a rege.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:5)
-
Satis enim novit rex multa a regibus ad populo suo complacendum fieri necesse esse, neque difficile est distinguere in rebus huiusmodi quid a regis mero motu emanaverit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:7)
-
Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis saeculis et locis, innotuerit et in publicum emanarit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:31)
-
ita et ab instantiis vilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:10)
-
quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:3)
-
De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 98:1)
-
Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore praeinexistente, adeo ut multiplicet calorem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:2)
-
vel quod ista aquarum copia emanet ex interioribus terrae et rursus in illa se recipiat;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:5)
-
Si enim virtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:19)
-
prope est ut possit etiam emanare in origine sua a substantia incorporea.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:20)
-
ubi contra, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad verticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:6)