라틴어 문장 검색

Hujus legionis militibus conscriptis et in unum coactis, nurus ab reliquis delegata est, quae vexillo splendido, emblematibus aptis ornato, legionem donaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.56)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
inpressum signis inpressa signa habentem, id est emblemata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5361)
scaena autem quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 243)
ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur in- terior:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 245)
nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum videres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:4)
ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:5)
quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:5)
"sordet Christicolis rutilantis fulva monetae effigies, sordent argenti emblemata, et omnis thensaurus nigrante oculis vilescit honore, quid sibi docta volunt fastidia?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1143)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION