라틴어 문장 검색

Sic poeta verborum diligentissimus '' aquilam dicit et iaspidem, ' fulvos' galeros et ' fulvum' aurum et arenam ' fulvam' et ' fulvum ' leonem, sicque Ennius in Annalibus 'aere fulvo' dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 12:2)
Hoc ei prius in more fuerat, verum nunc, praeterquam quod erat aetate provectior minusque periculorum appetens propter diutinam fruitionem regni, tempus eius generis fuit ut varia periculorum facies, diversae naturae, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni, secundum vetus illud Indorum emblema in rebus tam tumidis, manum in medium vesicae imponere, ut neutrum latus insurgeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:11)
Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:9)
beryllo paries et iaspide lubrica surgunt limina despectusque solo calcatur achates.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:51)
multa remorantur iaspide cultus et variis spirat Nereia baca figuris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:353)
collectae tereti nodantur iaspide vestes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:22)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
Hujus legionis militibus conscriptis et in unum coactis, nurus ab reliquis delegata est, quae vexillo splendido, emblematibus aptis ornato, legionem donaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.56)
da veniam, praeclara illi laudatur iaspis;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V24)
Fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:10)
Sardonychas vero mensa quaesivit in omni Et pretium magnis fecit iaspidibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX4)
'iaspide' autem 'fulva', pro viridi, ut fulvaque caput nectentur oliva.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2613)
dicit etiam Plinius in naturali historia, multa esse iaspidum genera;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2614)
alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2617)
et multi iaspidem volunt ad gratiam pertinere, alii ad salutis custodiam plurimum posse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2622)

SEARCH

MENU NAVIGATION